Legende: Prädikat - Subjekt - Prädikatsnomen - Akk - Abl - Dat - Gen
[AcI / NcI] - (part. coni.) - <abl. abs.>

Lektion 9
[5] <Hac pugna pugnata> Romam profectus est <nullo resistente>. In propinquis urbi montibus moratus est. Cum aliquot ibi dies castra habuisset et Capuam reverteretur, Q. Fabius Maximus, dictator Romanus, in agro Falerno ei se obiecit.

2 Hic clausus locorum angustiis noctu sine ullo detrimento exercitus se expedivit; Fabioque, callidissimo imperatori, dedit verba.

Namque <obducta nocte> sarmenta (in cornibus iuvencorum deligata) incendit eiusque generis multitudinem magnam dispalatam immisit.

Quo repentino obiecto visu tantum terrorem iniecit exercitui Romanorum, ut egredi extra vallum nemo sit ausus.