Übersicht         Farbanalyse

Lektion 8

 

Qua valetudine cum etiam tum premeretur lectica[1]que ferretur C.[2] Flaminium consulem apud Trasumenum[3] cum exercitu insidiis circumventum occidit neque multo post C.² Centenium praetorem

 

cum delecta manu saltus occupantem.

 

Hinc in Apuliam pervenit.

 

Ibi obviam ei venerunt duo consules, C.² Terentius et L.[4] Aemilius. Utriusque exercitus uno proelio fugavit, Paulum consulem occidit et aliquot praeterea consulares, in his Cn.[5] Servilium Geminum, qui

 

superiore anno fuerat consul.



[1]  lectica: die Sänfte

[2] C. = Caius (lies Gaius)

[3] Trasumenus: der Trasumener See

[4] L = Lucius

[5] Cn. = Cnaeus (lies Gnaeus)