Lektion 8                   Lateinischer Text          Übersicht

Legende:

Prädikat - Subjekt - Prädikatsnomen - Akk - Abl - Dat - Gen

[AcI / NcI] - (part. coni.) - <abl. abs.>

 

Qua valetudine cum etiam tum premeretur lecticaque ferretur C. Flaminium consulem (apud Trasumenum cum exercitu insidiis circumventum) occidit neque multo post C. Centenium praetorem (cum delecta manu saltus occupantem). 

Hinc in Apuliam pervenit.  Ibi obviam ei venerunt duo consules, C. Terentius et L. Aemilius.

Utriusque exercitus uno proelio fugavit, Paulum consulem occidit et aliquot praeterea consulares, in his Cn. Servilium Geminum, qui superiore anno fuerat consul.