Lektion 7                   Lateinischer Text          Übersicht

Legende:

Prädikat - Subjekt - Prädikatsnomen - Akk - Abl - Dat - Gen

[AcI / NcI] - (part. coni.) - <abl. abs.>

 

Conflixerat apud Rhodanum cum P. Cornelio Scipione consule eumque pepulerat.

Cum hoc eodem Clastidi apud Padum decernit sauciumque inde ac fugatum dimittit.

Tertio idem Scipio cum collega Tiberio Longo apud Trebiam adversus eum venit.

Cum his manum conseruit, utrosque profligavit.

Inde per Ligures Appenninum transiit, petens Etruriam.

Hoc itinere adeo gravi morbo afficitur oculorum, ut postea numquam dextro aeque bene usus sit.