Lektion 6                   Lateinischer Text          Übersicht

Legende:

Prädikat - Subjekt - Prädikatsnomen - Akk - Abl - DatGen

[AcI / NcI] - (part. coni.) - <abl. abs.>

 

Saltum Pyrenaeum transiit. Quacumque iter fecit, cum omnibus incolis conflixit; neminem nisi victum dimisit.

Ad Alpes posteaquam venit, quae Italiam ab Gallia seiungunt, quas nemo umquam cum exercitu ante eum praeter Herculem Graium transierat - quo facto is hodie saltus Graius appellatur -, Alpicos (conantes prohibere transitu) concidit; loca patefecit, itinera muniit, effecit, ut ea ( elephantus ornatus) ire posset, qua antea unus homo inermis vix poterat repere.

Hac copias traduxit in Italiamque pervenit.