Lektion 5                   Lateinischer Text          ‹bersicht

Legende:
Prädikat - Subjekt - Prädikatsnomen - Akk - Abl - Dat - Gen
[AcI / NcI] - (part. coni.) - <abl. abs.>

 

Hac igitur, qua diximus, aetate cum patre in Hispaniam profectus est.

Cuius post obitum, <Hasdrubale imperatore suffecto>, equitatui omni praefuit.

<Hoc quoque interfecto> exercitus summam imperii ad eum detulit.

Id (Carthaginem delatum) publice comprobatum est. Sic Hannibal, minor V et XX annis natus imperator factus, proximo triennio omnes gentes Hispaniae bello subegit;

Saguntum, foederatam civitatem, vi expugnavit; tres exercitus maximos comparavit.

Ex his unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratre in Hispania reliquit, tertium in Italiam secum duxit.