Übersicht         Farbanalyse

Lektion 4

 

 

Quae divina res[1] dum[2] conficiebatur, quaesivit a me, vellemne[3] secum in castra proficisci.

Id cum libenter accepissem atque ab eo petere coepissem, ne dubitaret ducere[4], tum ille:

“Faciam”, inquit “si mihi fidem[5], quam postulo, dederis.”

Simul me ad aram adduxit, apud quam sacrificare instituerat[6], eamque ceteris remotis tenentem iurare iussit numquam me in amicitia cum Romanis fore.

Id ego ius iurandum patri datum usque ad hanc aetatem ita conservavi, ut nemini dubium esse debeat, quin reliquo tempore eadem mente sim futurus.

Quare, si quid amice de Romanis cogitabis, non imprudenter feceris[7], si me celaris; cum quidem[8] bellum parabis, te ipsum frustraberis[9], si non me in eo principem posueris.”


 


[1] Heilige Handlung

[2] während (hier ausnahmsweise mit Ind. Impf.)

[3] -ne ist Fragepartikel

[4] ergänze me secum

[5] fides, -ei hier: (eidliche) Versicherung

[6] instituere: sich entschließen

[7] im Dt. Fut.

[8] quidem (hier adversativ): freilich

[9] frustrari: täuschen, betrügen