Lektion 4                   Lateinischer Text          ‹bersicht

Legende:

Prädikat - Subjekt - Prädikatsnomen - Akk - Abl - Dat - Gen

[AcI / NcI] - (part. coni.) - <abl. abs.>

 

Quae divina res dum conficiebatur, quaesivit a me, vellemne secum in castra proficisci.

Id cum libenter accepissem atque ab eo petere coepissem, ne dubitaret ducere, tum ille:

'Faciam', inquit, 'si mihi fidem, quam postulo, dederis.'

Simul me ad aram adduxit, apud quam sacrificare instituerat, (eamque <ceteris remotis> tenentem) iurare iussit [numquam me in amicitia cum Romanis fore].

Id ego ius iurandum (patri datum) usque ad hanc aetatem ita conservavi, ut nemini dubium esse debeat, quin reliquo tempore eadem mente sim futurus.

Quare, si quid amice de Romanis cogitabis, non imprudenter feceris, si me celaris; cum quidem bellum parabis, te ipsum frustraberis, si non me in eo principem posueris.'