Übersicht         Farbanalyse         Konstruktionshilfe


Lektion 3

Ad quem cum legati venissent Romani, qui[1] de eius voluntate explorarent darentque operam, consiliis clandestinis[2]ut[3] Hannibalem in suspicionem regi adducerent[4], tamquam ab ipsis corruptus alia atque antea sentiret, neque id frustra fecissent idque Hannibal comperisset seque[5] ab interioribus[6] consiliis[7] segregari[8] vidisset, tempore dato adiit ad regem, 3 eique cum multa de fide sua et odio in Romanos commemorasset[9], hoc adiunxit: `Pater meus' inquit `Hamilcar puerulo me, utpote[10] non amplius VIIII annos nato, in Hispaniam imperator proficiscens Carthagine[1], Iovi optimo maximo hostias immolavit.

[1] Rel.satz mit Konjunktiv; Nebensinn!

[2] clandestinus, -a, -um: heimlich (zu clam)

[3] Ziehe das ut vor consiliis clandestinis

[4] in suspicionem regi adducere: beim König verdächtigen, d.h. ihn in Verruf bringen

[5] Konstruiere: comperisset et vidisset [se ab interioribus consiliis segregari],

[6] interior hier: heimlich

[7] consilium hier: Beratung

[8] segregare:, trennen, absondern, ausschließen

[9] = commemoravisset; commemorare: in Erinnerung rufen, erwähnen

[10] utpote: nämlich



[1] Abl. separativus zu profiscens