Lektion 2                   Lateinischer Text          Übersicht

Legende:

Prädikat - Subjekt - Prädikatsnomen - Akk - Abl - Dat - Gen

[AcI / NcI] - (part. coni.) - <abl. abs.>

 

Hic autem velut (hereditate relictum) odium paternum erga Romanos sic conservavit, ut prius animam quam id deposuerit, qui quidem, cum patria pulsus esset et alienarum opum indigeret, numquam destiterit animo bellare cum Romanis.

Nam ut omittam Philippum, quem absens hostem reddidit Romanis, omnium his temporibus potentissimus rex Antiochus fuit.

Hunc tanta cupiditate incendit bellandi, ut usque a rubro mari arma conatus sit inferre Italiae.