Lektion 12

Prädikat - Subjekt - Prädikatsnomen - Akk - Abl - Dat - Gen
[AcI / NcI] - (part. coni.) - <abl. abs.>

[7] Cum in apparando acerrime esset occupatus, Carthaginienses bellum cum Romanis composuerunt. Ille nihilo setius exercitui postea praefuit resque in Africa gessit itemque Mago frater eius usque ad P. Sulpicium C. Aurelium consules.

2 <His enim magistratibus> legati Carthaginienses Romam venerunt, qui senatui populoque Romano gratias agerent, quod cum iis pacem fecissent, ob eamque rem corona aurea eos donarent simulque peterent, ut obsides eorum Fregellis essent captivique redderentur.

3 His ex senatus consulto responsum est: [munus eorum gratum acceptumque esse]; [obsides, quo loco rogarent, futuros; captivos non remissuros], quod Hannibalem, cuius opera susceptum bellum foret, inimicissimum nomini Romano, etiamnunc cum imperio apud exercitum haberent itemque fratrem eius Magonem.