Lektion 11
Prädikat
- Subjekt - Prädikatsnomen
- Akk - Abl
- Dat - Gen
[AcI
/ NcI] - (part. coni.) - <abl. abs.>
[6] Hinc( invictus patriam defensum revocatus) bellum gessit adversus P. Scipionem, filium eius, quem ipse primo apud Rhodanum, iterum apud Padum, tertio apud Trebiam fugarat.
2 Cum hoc <exhaustis iam patriae facultatibus> cupivit impraesentiarum bellum componere, quo valentior postea congrederetur. In colloquium convenit; condiciones non convenerunt.
3 Post id factum paucis diebus apud Zamam cum eodem conflixit: pulsus - incredibile dictu - biduo et duabus noctibus Hadrumetum pervenit, quod abest ab Zama circiter milia passuum trecenta.
4 In hac fuga Numidae, qui simul cum eo ex acie excesserant, insidiati sunt ei; quos non solum effugit, sed etiam ipsos oppressit. Hadrumeti reliquos e fuga collegit; <novis dilectibus> paucis diebus multos contraxit.