Lektion 10

3 Hanc post rem gestam non ita multis diebus M. Minucium Rufum[1], magistrum equitum pari ac dictatorem[2] imperio[3], dolo productum[4] in proelium fugavit. Tiberium Sempronium Gracchum[5], iterum consulem, in Lucanis absens[6] in insidias inductum sustulit. M. Claudium Marcellum[7], quinquies consulem, apud Venusiam[8] pari modo interfecit. 4 Longum est omnia enumerare proelia. Quare hoc unum satis erit dictum, ex quo intellegi possit, quantus ille fuerit: quamdiu in Italia fuit, nemo ei in acie restitit, nemo adversus eum post Cannensem pugnam in campo[9] castra posuit.



[1] M. Minucius Rufus: Reiteroberst und Stellvertreter des Dictators

[2] ac dictatorem: abgekürzter Komparativ-Satz

[3] pari...imperio: ablativus qualitatis

[4] producere: hervorlocken

[5] Tiberius Sempronius Cracchus: Konsul (215-213 v Chr.), gefallen 212 v. Chr. In Lucania

[6] absens: das Kommando führte Hannibals Bruder Mago

[7] M. Claudius Marcellus: er fiel 208 v. Chr. ; 212 eroberte er Syracus

[8] Venusia, -ae: Stadt in Apulien, in der Nähe von Cannä gelegen; Heimat des Dichters Horaz

[9] campus, -i: offenes Gelände