Lektion 10

Legende:
Prädikat
- Subjekt - Prädikatsnomen - Akk - Abl - Dat - Gen 
[AcI / NcI] - (part. coni.) - <abl. abs.>

3 Hanc post rem gestam non ita multis diebus M. Minucium Rufum, magistrum equitum pari ac dictatorem imperio, (dolo productum) in proelium fugavit.  

Tiberium Sempronium Gracchum, iterum consulem, in Lucanis absens( in insidias inductum) sustulit.  

M. Claudium Marcellum, quinquies consulem, apud Venusiam pari modo interfecit. 

 Longum est omnia enumerare proelia. Quare hoc unum satis erit dictum, ex quo intellegi possit, quantus ille fuerit: quamdiu in Italia fuit, nemo ei in acie restitit, nemo adversus eum post Cannensem pugnam in campo castra posuit.