Übersicht          Farbanalyse

Lektion 1

 

HANNIBAL, Hamilcaris[1] filius, Carthaginiensis. Si verum est, quod nemo dubitat, ut[2] populus Romanus omnes gentes virtute superarit[3], non est infitiandum[4] Hannibalem tanto praestitisse[5] ceteros imperatores prudentia, quanto populus Romanus antecedat[6] fortitudine cunctas nationes. Nam quotienscumque[7] cum eo congressus est in Italia, semper discessit superior. Quod[8] nisi domi civium suorum invidia debilitatus[9] esset, Romanos videtur superare potuisse. Sed multorum obtrectatio[10] devicit unius virtutem.

 



[1] Vater des Hannibal, karthagischer Feldherr

[2] Konstr. statt AcI

[3] = superaverit

[4] infitari: nicht gestehen wollen, ableugnen

[5] praestare aliquem (statt alicui)

[6] mit Akk.

[7] quotienscumque: sooft auch immer

[8] Quod nisi: quod hier: denn

[9] debilitare: schwächen, lähmen

[10] obtrectatio: Missgunst