Lektion 1                   Lateinischer Text          Übersicht

Legende:

Prädikat - Subjekt - Prädikatsnomen - Akk - Abl - Dat - Gen

[AcI / NcI] - (part. coni.) - <abl. abs.> 

 

HANNIBAL, Hamilcaris filius, Carthaginiensis

Si verum est, quod nemo dubitat, ut populus Romanus omnes gentes virtute superarit, non est infitiandum [Hannibalem tanto praestitisse ceteros imperatores prudentia], quanto populus Romanus antecedat fortitudine cunctas nationes

Nam quotienscumque cum eo congressus est in Italia, semper discessit superior

Quod nisi domi civium suorum invidia debilitatus esset, [Romanos //videtur// superare potuisse]. 

Sed multorum obtrectatio devicit unius virtutem.